- COLLIBERTI
- COLLIBERTIdicuntur in Iure Civili, qui ab eodem domino seu patrono, cuius servi fuerant, libertate donati sunt. Apud Francos vero, nec inter omnino libros, nec inter omnino servos, censebantur, sed mediam inter utrosque conditionemtenentes, ad hos tamen propius accedebant: cum eorum instar essent in commercio; dominos haberent, quibus censum de more exsolvebant et ab iis in libertatem, non secus ac servi, assererentur. Ebrardus Bethuniensis, Graecismi 6. 7.Libertate carens Collibertus dicitur esseDe servo factus liber, Libertus: at illeLibertinus erit, quem Libertus generaurt.Adeoque eiusdem fuisse conditionis ac statûs videntur, cum his, quos anterior aetas Colonos appellavit: Nempe servi erant, in libertatem, non quidem plenariam, sed conditionalem, asserti, unde etiam Conditionales dicuntur eiusmodi homines, alicui conditioni, vel servituti, obnoxii, a qua rursum asserebantur interdum in priorem libertatem. Nec multum differebant, ab Hominibus de Capite, uti docet Car. du Fresne ex vet. Not. in Tabulat. Burguliensi. Formulam manumissionis idem hanc exhibet, ex Tabulario Vindocin. quicumque in nomine s. Trinitatis qeumlibet suorum ex servili, vel collibertina familia, ad libertatis honorem, pro Dei amore, disponit accedere,sciat sibi veraciter eius misericordiam acquirere. Ego igitur Rodbertus de Marcilliaco te Durandum et tuam mulierem atque tuos pueros, et Fulcagium fratrem tuoe mulieris, quos teneo ex Hilgodo Gisleberti filio, a vincklos ser vitutis absolvo. Ab hac ergo die quidquid Deo et vobis in bono placito fuerit, liberi francique in reliquum tempus vitoe vestroe, absque ullius donationis inquietudine, tamquam ab ingenuis parentibus nati, licenter agatis. Peculiare vero, quod nunc habetis, vel quod deinceps assequi potueritis, sicut vobis placitum fuerit, absque calumnia possideatis, et quiete, prout volueritis, disponatis. Hoec autem libertatis auctoritas ut in perpetuum firmior hobeatur, propriis manibus eam firmari curavi etc. Meminit quoque Collibertorum, tamquam certi alicumius hominum generis, Petrus Malleacensis, l. 1. c. 1. In extremis Insulae, unde agitur, supra Separis alveum, quoddam hominum genus piscando quoeritans victum, nonnulla tuguria confecerat, quod a Maioribus Collibertorum volcabulum contraxerat ---- qui, ubi innundantia pluviarum Separis excrescere fecit fluvium, relictis quibus incolebant locis (hinc enim procul habitabant nonnulli) proper abant illo causâ piscium. Sed et Conliberti nonnumquam accipiuntur, pro hominibus eiusdem conditionis ac pagi, ut apud Gregorium M. Dial. l. 3. c. 24. et in L. Longobard. passim etc. Vide omnino praefatum Car. du Fresne in Glossario.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.